Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 121

[1] Canticum graduum.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :
In domum Domini ibimus.
[2] Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Jerusalem.
[3] Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum.
[4] Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :
testimonium Israël,
ad confitendum nomini Domini.
[5] Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.
[6] Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,
et abundantia diligentibus te.
[7] Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.
[8] Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.
[9] Propter domum Domini Dei nostri,
quæsivi bona tibi.