Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 73

[1] Intellectus Asaph.

Ut quid, Deus, repulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
[2] Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ,
mons Sion, in quo habitasti in eo.
[3] Leva manus tuas in superbias eorum in finem :
quanta malignatus est inimicus in sancto !
[4] Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;
posuerunt signa sua, signa :
[5] et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus
[6] exciderunt januas ejus in idipsum ;
in securi et ascia dejecerunt eam.
[7] Incenderunt igni sanctuarium tuum ;
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
[8] Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
[9] Signa nostra non vidimus ;
jam non est propheta ;
et nos non cognoscet amplius.
[10] Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?
irritat adversarius nomen tuum in finem ?
[11] Ut quid avertis manum tuam,
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
[12] Deus autem rex noster ante sæcula :
operatus est salutem in medio terræ.
[13] Tu confirmasti in virtute tua mare ;
contribulasti capita draconum in aquis.
[14] Tu confregisti capita draconis ;
dedisti eum escam populis Æthiopum.
[15] Tu dirupisti fontes et torrentes ;
tu siccasti fluvios Ethan.
[16] Tuus est dies, et tua est nox ;
tu fabricatus es auroram et solem.
[17] Tu fecisti omnes terminos terræ ;
æstatem et ver tu plasmasti ea.
[18] Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens incitavit nomen tuum.
[19] Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
[20] Respice in testamentum tuum,
quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
[21] Ne avertatur humilis factus confusus ;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
[22] Exsurge, Deus, judica causam tuam ;
memor esto improperiorum tuorum,
eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
[23] Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.