Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 81

[1] Psalmus Asaph.

Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.
[2] Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?
[3] Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.
[4] Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
[5] Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terræ.
[6] Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
[7] Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
[8] Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.