Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 51

[1] In finem. Intellectus David[2] cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

[3] Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?
[4] Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
[5] Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
[6] Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa.
[7] Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
[8] Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :
[9] Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
[10] Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
[11] Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.