Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 88

[1] Intellectus Ethan Ezrahitæ.

[2] Misericordias Domini in æternum cantabo ;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
[3] Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;
præparabitur veritas tua in eis.
[4] Disposui testamentum electis meis ;
juravi David servo meo :
[5] Usque in æternum præparabo semen tuum,
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
[6] Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
[7] Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;
similis erit Deo in filiis Dei ?
[8] Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
[9] Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?
potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
[10] Tu dominaris potestati maris ;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
[11] Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;
in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
[12] Tui sunt cæli, et tua est terra :
orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
[13] aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
[14] tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
[15] justitia et judicium præparatio sedis tuæ :
misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
[16] Beatus populus qui scit jubilationem :
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
[17] et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in justitia tua exaltabuntur.
[18] Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
[19] Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israël regis nostri.
[20] Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
et dixisti : Posui adjutorium in potente,
et exaltavi electum de plebe mea.
[21] Inveni David, servum meum ;
oleo sancto meo unxi eum.
[22] Manus enim mea auxiliabitur ei,
et brachium meum confortabit eum.
[23] Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
[24] Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
et odientes eum in fugam convertam.
[25] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
[26] Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus.
[27] Ipse invocabit me : Pater meus es tu,
Deus meus, et susceptor salutis meæ.
[28] Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ.
[29] In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi.
[30] Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
et thronum ejus sicut dies cæli.
[31] Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint ;
[32] si justitias meas profanaverint,
et mandata mea non custodierint :
[33] visitabo in virga iniquitates eorum,
et in verberibus peccata eorum ;
[34] misericordiam autem meam non dispergam ab eo,
neque nocebo in veritate mea,
[35] neque profanabo testamentum meum :
et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
[36] Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
[37] semen ejus in æternum manebit.
Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
[38] et sicut luna perfecta in æternum,
et testis in cælo fidelis.
[39] Tu vero repulisti et despexisti ;
distulisti christum tuum.
[40] Evertisti testamentum servi tui ;
profanasti in terra sanctuarium ejus.
[41] Destruxisti omnes sepes ejus ;
posuisti firmamentum ejus formidinem.
[42] Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;
factus est opprobrium vicinis suis.
[43] Exaltasti dexteram deprimentium eum ;
lætificasti omnes inimicos ejus.
[44] Avertisti adjutorium gladii ejus,
et non es auxiliatus ei in bello.
[45] Destruxisti eum ab emundatione,
et sedem ejus in terram collisisti.
[46] Minorasti dies temporis ejus ;
perfudisti eum confusione.
[47] Usquequo, Domine, avertis in finem ?
exardescet sicut ignis ira tua ?
[48] Memorare quæ mea substantia :
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
[49] Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?
eruet animam suam de manu inferi ?
[50] Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,
sicut jurasti David in veritate tua ?
[51] Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium :
[52] quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;
quod exprobraverunt commutationem christi tui.
[53] Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.