Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 95

[1] Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.

Cantate Domino canticum novum ;
cantate Domino omnis terra.
[2] Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
[3] Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;
in omnibus populis mirabilia ejus.
[4] Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :
terribilis est super omnes deos.
[5] Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;
Dominus autem cælos fecit.
[6] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
[7] Afferte Domino, patriæ gentium,
afferte Domino gloriam et honorem ;
[8] afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
[9] adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra ;
[10] dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;
judicabit populos in æquitate.
[11] Lætentur cæli, et exsultet terra ;
commoveatur mare et plenitudo ejus ;
[12] gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
[13] a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terræ in æquitate,
et populos in veritate sua.