Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 118

[1] Alleluja.

[Aleph] Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
[2] Beati qui scrutantur testimonia ejus ;
in toto corde exquirunt eum.
[3] Non enim qui operantur iniquitatem
in viis ejus ambulaverunt.
[4] Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
[5] Utinam dirigantur viæ meæ
ad custodiendas justificationes tuas.
[6] Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
[7] Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
[8] Justificationes tuas custodiam ;
non me derelinquas usquequaque.
[9] [Beth] In quo corrigit adolescentior viam suam ?
in custodiendo sermones tuos.
[10] In toto corde meo exquisivi te ;
ne repellas me a mandatis tuis.
[11] In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
[12] Benedictus es, Domine ;
doce me justificationes tuas.
[13] In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
[14] In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis.
[15] In mandatis tuis exercebor,
et considerabo vias tuas.
[16] In justificationibus tuis meditabor :
non obliviscar sermones tuos.
[17] [Ghimel] Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
[18] Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.
[19] Incola ego sum in terra :
non abscondas a me mandata tua.
[20] Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas in omni tempore.
[21] Increpasti superbos ;
maledicti qui declinant a mandatis tuis.
[22] Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.
[23] Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;
servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
[24] Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum justificationes tuæ.
[25] [Daleth] Adhæsit pavimento anima mea :
vivifica me secundum verbum tuum.
[26] Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;
doce me justificationes tuas.
[27] Viam justificationum tuarum instrue me,
et exercebor in mirabilibus tuis.
[28] Dormitavit anima mea præ tædio :
confirma me in verbis tuis.
[29] Viam iniquitatis amove a me,
et de lege tua miserere mei.
[30] Viam veritatis elegi ;
judicia tua non sum oblitus.
[31] Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;
noli me confundere.
[32] Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
[33] [He] Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,
et exquiram eam semper.
[34] Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,
et custodiam illam in toto corde meo.
[35] Deduc me in semitam mandatorum tuorum,
quia ipsam volui.
[36] Inclina cor meum in testimonia tua,
et non in avaritiam.
[37] Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;
in via tua vivifica me.
[38] Statue servo tuo eloquium tuum
in timore tuo.
[39] Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,
quia judicia tua jucunda.
[40] Ecce concupivi mandata tua :
in æquitate tua vivifica me.
[41] [Vau] Et veniat super me misericordia tua, Domine ;
salutare tuum secundum eloquium tuum.
[42] Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,
quia speravi in sermonibus tuis.
[43] Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,
quia in judiciis tuis supersperavi.
[44] Et custodiam legem tuam semper,
in sæculum et in sæculum sæculi.
[45] Et ambulabam in latitudine,
quia mandata tua exquisivi.
[46] Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,
et non confundebar.
[47] Et meditabar in mandatis tuis,
quæ dilexi.
[48] Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,
et exercebar in justificationibus tuis.
[49] [Zain] Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
[50] Hæc me consolata est in humilitate mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
[51] Superbi inique agebant usquequaque ;
a lege autem tua non declinavi.
[52] Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,
et consolatus sum.
[53] Defectio tenuit me,
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
[54] Cantabiles mihi erant justificationes tuæ
in loco peregrinationis meæ.
[55] Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodivi legem tuam.
[56] Hæc facta est mihi,
quia justificationes tuas exquisivi.
[57] [Heth] Portio mea, Domine,
dixi custodire legem tuam.
[58] Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;
miserere mei secundum eloquium tuum.
[59] Cogitavi vias meas,
et converti pedes meos in testimonia tua.
[60] Paratus sum, et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua.
[61] Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
[62] Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super judicia justificationis tuæ.
[63] Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
[64] Misericordia tua, Domine, plena est terra ;
justificationes tuas doce me.
[65] [Teth] Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
[66] Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,
quia mandatis tuis credidi.
[67] Priusquam humiliarer ego deliqui :
propterea eloquium tuum custodivi.
[68] Bonus es tu, et in bonitate tua
doce me justificationes tuas.
[69] Multiplicata est super me iniquitas superborum ;
ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
[70] Coagulatum est sicut lac cor eorum ;
ego vero legem tuam meditatus sum.
[71] Bonum mihi quia humiliasti me,
ut discam justificationes tuas.
[72] Bonum mihi lex oris tui,
super millia auri et argenti.
[73] [Jod] Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
[74] Qui timent te videbunt me et lætabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
[75] Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,
et in veritate tua humiliasti me.
[76] Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
[77] Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua meditatio mea est.
[78] Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;
ego autem exercebor in mandatis tuis.
[79] Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
[80] Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,
ut non confundar.
[81] [Caph] Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
[82] Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes : Quando consolaberis me ?
[83] Quia factus sum sicut uter in pruina ;
justificationes tuas non sum oblitus.
[84] Quot sunt dies servi tui ?
quando facies de persequentibus me judicium ?
[85] Narraverunt mihi iniqui fabulationes,
sed non ut lex tua.
[86] Omnia mandata tua veritas :
inique persecuti sunt me, adjuva me.
[87] Paulominus consummaverunt me in terra ;
ego autem non dereliqui mandata tua.
[88] Secundum misericordiam tuam vivifica me,
et custodiam testimonia oris tui.
[89] [Lamed] In æternum, Domine,
verbum tuum permanet in cælo.
[90] In generationem et generationem veritas tua ;
fundasti terram, et permanet.
[91] Ordinatione tua perseverat dies,
quoniam omnia serviunt tibi.
[92] Nisi quod lex tua meditatio mea est,
tunc forte periissem in humilitate mea.
[93] In æternum non obliviscar justificationes tuas,
quia in ipsis vivificasti me.
[94] Tuus sum ego ; salvum me fac :
quoniam justificationes tuas exquisivi.
[95] Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;
testimonia tua intellexi.
[96] Omnis consummationis vidi finem,
latum mandatum tuum nimis.
[97] [Mem] Quomodo dilexi legem tuam, Domine !
tota die meditatio mea est.
[98] Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,
quia in æternum mihi est.
[99] Super omnes docentes me intellexi,
quia testimonia tua meditatio mea est.
[100] Super senes intellexi,
quia mandata tua quæsivi.
[101] Ab omni via mala prohibui pedes meos,
ut custodiam verba tua.
[102] A judiciis tuis non declinavi,
quia tu legem posuisti mihi.
[103] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !
super mel ori meo.
[104] A mandatis tuis intellexi ;
propterea odivi omnem viam iniquitatis.
[105] [Nun] Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
[106] Juravi et statui
custodire judicia justitiæ tuæ.
[107] Humiliatus sum usquequaque, Domine ;
vivifica me secundum verbum tuum.
[108] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,
et judicia tua doce me.
[109] Anima mea in manibus meis semper,
et legem tuam non sum oblitus.
[110] Posuerunt peccatores laqueum mihi,
et de mandatis tuis non erravi.
[111] Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
[112] Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,
propter retributionem.
[113] [Samech] Iniquos odio habui,
et legem tuam dilexi.
[114] Adjutor et susceptor meus es tu,
et in verbum tuum supersperavi.
[115] Declinate a me, maligni,
et scrutabor mandata Dei mei.
[116] Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,
et non confundas me ab exspectatione mea.
[117] Adjuva me, et salvus ero,
et meditabor in justificationibus tuis semper.
[118] Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,
quia injusta cogitatio eorum.
[119] Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;
ideo dilexi testimonia tua.
[120] Confige timore tuo carnes meas ;
a judiciis enim tuis timui.
[121] [Ain] Feci judicium et justitiam :
non tradas me calumniantibus me.
[122] Suscipe servum tuum in bonum :
non calumnientur me superbi.
[123] Oculi mei defecerunt in salutare tuum,
et in eloquium justitiæ tuæ.
[124] Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,
et justificationes tuas doce me.
[125] Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,
ut sciam testimonia tua.
[126] Tempus faciendi, Domine :
dissipaverunt legem tuam.
[127] Ideo dilexi mandata tua
super aurum et topazion.
[128] Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;
omnem viam iniquam odio habui.
[129] [Phe] Mirabilia testimonia tua :
ideo scrutata est ea anima mea.
[130] Declaratio sermonum tuorum illuminat,
et intellectum dat parvulis.
[131] Os meum aperui, et attraxi spiritum :
quia mandata tua desiderabam.
[132] Aspice in me, et miserere mei,
secundum judicium diligentium nomen tuum.
[133] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis injustitia.
[134] Redime me a calumniis hominum
ut custodiam mandata tua.
[135] Faciem tuam illumina super servum tuum,
et doce me justificationes tuas.
[136] Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,
quia non custodierunt legem tuam.
[137] [Sade] Justus es, Domine,
et rectum judicium tuum.
[138] Mandasti justitiam testimonia tua,
et veritatem tuam nimis.
[139] Tabescere me fecit zelus meus,
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
[140] Ignitum eloquium tuum vehementer,
et servus tuus dilexit illud.
[141] Adolescentulus sum ego et contemptus ;
justificationes tuas non sum oblitus.
[142] Justitia tua, justitia in æternum,
et lex tua veritas.
[143] Tribulatio et angustia invenerunt me ;
mandata tua meditatio mea est.
[144] Æquitas testimonia tua in æternum :
intellectum da mihi, et vivam.
[145] [Coph] Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;
justificationes tuas requiram.
[146] Clamavi ad te ; salvum me fac :
ut custodiam mandata tua.
[147] Præveni in maturitate, et clamavi :
quia in verba tua supersperavi.
[148] Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,
ut meditarer eloquia tua.
[149] Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,
et secundum judicium tuum vivifica me.
[150] Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :
a lege autem tua longe facti sunt.
[151] Prope es tu, Domine,
et omnes viæ tuæ veritas.
[152] Initio cognovi de testimoniis tuis,
quia in æternum fundasti ea.
[153] [Res] Vide humilitatem meam, et eripe me,
quia legem tuam non sum oblitus.
[154] Judica judicium meum, et redime me :
propter eloquium tuum vivifica me.
[155] Longe a peccatoribus salus,
quia justificationes tuas non exquisierunt.
[156] Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;
secundum judicium tuum vivifica me.
[157] Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;
a testimoniis tuis non declinavi.
[158] Vidi prævaricantes et tabescebam,
quia eloquia tua non custodierunt.
[159] Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :
in misericordia tua vivifica me.
[160] Principium verborum tuorum veritas ;
in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
[161] [Sin] Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
[162] Lætabor ego super eloquia tua,
sicut qui invenit spolia multa.
[163] Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,
legem autem tuam dilexi.
[164] Septies in die laudem dixi tibi,
super judicia justitiæ tuæ.
[165] Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
[166] Exspectabam salutare tuum, Domine,
et mandata tua dilexi.
[167] Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexit ea vehementer.
[168] Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
[169] [Tau] Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;
juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
[170] Intret postulatio mea in conspectu tuo ;
secundum eloquium tuum eripe me.
[171] Eructabunt labia mea hymnum,
cum docueris me justificationes tuas.
[172] Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,
quia omnia mandata tua æquitas.
[173] Fiat manus tua ut salvet me,
quoniam mandata tua elegi.
[174] Concupivi salutare tuum, Domine,
et lex tua meditatio mea est.
[175] Vivet anima mea, et laudabit te,
et judicia tua adjuvabunt me.
[176] Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,
quia mandata tua non sum oblitus.