Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 80

[1] In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

[2] Exsultate Deo adjutori nostro ;
jubilate Deo Jacob.
[3] Sumite psalmum, et date tympanum ;
psalterium jucundum cum cithara.
[4] Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ :
[5] quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.
[6] Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti ;
linguam quam non noverat, audivit.
[7] Divertit ab oneribus dorsum ejus ;
manus ejus in cophino servierunt.
[8] In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis ;
probavi te apud aquam contradictionis.
[9] Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,
[10] non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.
[11] Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.
[12] Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.
[13] Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;
ibunt in adinventionibus suis.
[14] Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,
[15] pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.
[16] Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.
[17] Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.