Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 35

[1] In finem. Servo Domini ipsi David.

[2] Dixit injustus ut delinquat in semetipso :
non est timor Dei ante oculos ejus.
[3] Quoniam dolose egit in conspectu ejus,
ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
[4] Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;
noluit intelligere ut bene ageret.
[5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;
astitit omni viæ non bonæ :
malitiam autem non odivit.
[6] Domine, in cælo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes.
[7] Justitia tua sicut montes Dei ;
judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvabis, Domine,
[8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
[9] Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,
et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
[10] quoniam apud te est fons vitæ,
et in lumine tuo videbimus lumen.
[11] Prætende misericordiam tuam scientibus te,
et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
[12] Non veniat mihi pes superbiæ,
et manus peccatoris non moveat me.
[13] Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;
expulsi sunt, nec potuerunt stare.