Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 55

[1] In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

[2] Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;
tota die impugnans, tribulavit me.
[3] Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
[4] Ab altitudine diei timebo :
ego vero in te sperabo.
[5] In Deo laudabo sermones meos ;
in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro.
[6] Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
[7] Inhabitabunt, et abscondent ;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
[8] pro nihilo salvos facies illos ;
in ira populos confringes.
[9] Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua :
[10] tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
[11] In Deo laudabo verbum ;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi homo.
[12] In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi :
[13] quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.