Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 91

[1] Psalmus cantici, in die sabbati.

[2] Bonum est confiteri Domino,
et psallere nomini tuo, Altissime :
[3] ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem,
[4] in decachordo, psalterio ;
cum cantico, in cithara.
[5] Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;
et in operibus manuum tuarum exsultabo.
[6] Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
[7] Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget hæc.
[8] Cum exorti fuerint peccatores sicut fÅ“num,
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
ut intereant in sæculum sæculi :
[9] tu autem Altissimus in æternum, Domine.
[10] Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt ;
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
[11] Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,
et senectus mea in misericordia uberi.
[12] Et despexit oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
[13] Justus ut palma florebit ;
sicut cedrus Libani multiplicabitur.
[14] Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt.
[15] Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
et bene patientes erunt :
[16] ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,
et non est iniquitas in eo.