Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 140

[1] Psalmus David.

Domine, clamavi ad te : exaudi me ;
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
[2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
[3] Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiæ labiis meis.
[4] Non declines cor meum in verba malitiæ,
ad excusandas excusationes in peccatis ;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
[5] Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
[6] absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.
[7] Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
[8] Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;
in te speravi, non auferas animam meam.
[9] Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
[10] Cadent in retiaculo ejus peccatores :
singulariter sum ego, donec transeam.