Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 145

[1] Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

[2] Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
[3] in filiis hominum, in quibus non est salus.
[4] Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
[5] Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius :
[6] qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.
[7] Qui custodit veritatem in sæculum ;
facit judicium injuriam patientibus ;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos ;
[8] Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos ;
Dominus diligit justos.
[9] Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
[10] Regnabit Dominus in sæcula ;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.