Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 138

[1] In finem, psalmus David.

Domine, probasti me, et cognovisti me ;
[2] tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
[3] Intellexisti cogitationes meas de longe ;
semitam meam et funiculum meum investigasti :
[4] et omnes vias meas prævidisti,
quia non est sermo in lingua mea.
[5] Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,
novissima et antiqua.
Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
[6] Mirabilis facta est scientia tua ex me ;
confortata est, et non potero ad eam.
[7] Quo ibo a spiritu tuo ?
et quo a facie tua fugiam ?
[8] Si ascendero in cælum, tu illic es ;
si descendero in infernum, ades.
[9] Si sumpsero pennas meas diluculo,
et habitavero in extremis maris,
[10] etenim illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
[11] Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;
et nox illuminatio mea in deliciis meis.
[12] Quia tenebræ non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur :
sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
[13] Quia tu possedisti renes meos ;
suscepisti me de utero matris meæ.
[14] Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
[15] Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;
et substantia mea in inferioribus terræ.
[16] Imperfectum meum viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur.
Dies formabuntur, et nemo in eis.
[17] Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;
nimis confortatus est principatus eorum.
[18] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.
Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
[19] Si occideris, Deus, peccatores,
viri sanguinum, declinate a me :
[20] quia dicitis in cogitatione :
Accipient in vanitate civitates tuas.
[21] Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,
et super inimicos tuos tabescebam ?
[22] Perfecto odio oderam illos,
et inimici facti sunt mihi.
[23] Proba me, Deus, et scito cor meum ;
interroga me, et cognosce semitas meas.
[24] Et vide si via iniquitatis in me est,
et deduc me in via æterna.