Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 89

[1] Oratio Moysi, hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
[2] Priusquam montes fierent,
aut formaretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
[3] Ne avertas hominem in humilitatem :
et dixisti : Convertimini, filii hominum.
[4] Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quæ præteriit :
et custodia in nocte [5] quæ pro nihilo habentur,
eorum anni erunt.
[6] Mane sicut herba transeat ;
mane floreat, et transeat ;
vespere decidat, induret, et arescat.
[7] Quia defecimus in ira tua,
et in furore tuo turbati sumus.
[8] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;
sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
[9] Quoniam omnes dies nostri defecerunt,
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
[10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni,
et amplius eorum labor et dolor ;
quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
[11] Quis novit potestatem iræ tuæ,
et præ timore tuo iram tuam [12] dinumerare ?
Dexteram tuam sic notam fac,
et eruditos corde in sapientia.
[13] Convertere, Domine ; usquequo ?
et deprecabilis esto super servos tuos.
[14] Repleti sumus mane misericordia tua ;
et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
[15] Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;
annis quibus vidimus mala.
[16] Respice in servos tuos et in opera tua,
et dirige filios eorum.
[17] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum dirige super nos,
et opus manuum nostrarum dirige.