Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 75

[1] In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

[2] Notus in Judæa Deus ;
in Israël magnum nomen ejus.
[3] Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion.
[4] Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.
[5] Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
[6] turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
[7] Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
[8] Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?
ex tunc ira tua.
[9] De cælo auditum fecisti judicium :
terra tremuit et quievit [10] cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
[11] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
[12] Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera :
terribili[13] et ei qui aufert spiritum principum :
terribili apud reges terræ.