Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 21

[1] In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

[2] Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?
longe a salute mea verba delictorum meorum.
[3] Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
[4] Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
[5] In te speraverunt patres nostri ;
speraverunt, et liberasti eos.
[6] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
[7] Ego autem sum vermis, et non homo ;
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
[8] Omnes videntes me deriserunt me ;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
[9] Speravit in Domino, eripiat eum :
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
[10] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meæ.
[11] In te projectus sum ex utero ;
de ventre matris meæ Deus meus es tu :
[12] ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adjuvet.
[13] Circumdederunt me vituli multi ;
tauri pingues obsederunt me.
[14] Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
[15] Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea :
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
[16] Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis :
et in pulverem mortis deduxisti me.
[17] Quoniam circumdederunt me canes multi ;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos ;
[18] dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
[19] Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
[20] Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;
ad defensionem meam conspice.
[21] Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam.
[22] Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
[23] Narrabo nomen tuum fratribus meis ;
in medio ecclesiæ laudabo te.
[24] Qui timetis Dominum, laudate eum ;
universum semen Jacob, glorificate eum.
[25] Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me :
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
[26] Apud te laus mea in ecclesia magna ;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
[27] Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum :
vivent corda eorum in sæculum sæculi.
[28] Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;
et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
[29] quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
[30] Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;
in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
[31] Et anima mea illi vivet ;
et semen meum serviet ipsi.
[32] Annuntiabitur Domino generatio ventura ;
et annuntiabunt cæli justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.